Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

ita suo ipse conatu perculsus praetor segnior ad alia factus consilia erat. et ne Eumeni quidem simul a mari simul a terra adgredienti quidquam satis procedebat.

placuit igitur utrique custodiis firmatis, ne quod praesidium ex Macedonia intromitti posset, quoniam vis aperta non processisset, operibus moenia oppugnare.

haec parantibus iis decem regii lembi ab Thessalonica cum delectis Gallorum auxiliaribus missi, cum in salo stantes hostium naves conspexissent, ipsi obscura nocte, simplici ordine, quam poterant proxime litus tenentes, intrarunt urbem.

huius novi praesidii fama absistere oppugnatione simul Romanos regemque coegit. circumvecti promunturium ad Toronen classem appulerunt.

eam quoque oppugnare adorti, ubi valida defendi manu animadverterunt, inrito incepto Demetriadem petunt. ibi cum adpropinquantes repleta moenia armatis vidissent, praetervecti ad Iolcon classem appulerunt, inde agro vastato Demetriadem quoque adgressuri.

inter haec et consul, ne segnis sederet tantum in agro hostium, M. Popilium cum quinque milibus militum ad Meliboeam urbem oppugnandam mittit.

sita est in radicibus Ossae montis, qua parte in Thessaliam vergit, opportune inminens super Demetriadem.

primus adventus hostium perculit incolas loci; collectis deinde ab necopinato pavore animis discurrunt armati ad portas ac moenia, qua suspecti aditus erant, spemque extemplo inciderunt capi primo impetu posse.

obsidio igitur parabatur, et opera ad oppugnationem fieri coepta. Perseus cum audisset simul Meliboeam a consulis exercitu oppugnari, simul classem Iolci stare, ut inde Demetriadem adgrederetur, Euphranorem quendam ex ducibus cum delectis duobus milibus Meliboeam mittit.

eidem imperatum, ut, si a Meliboea summovisset

129
Romanos, Demetriadem prius occulto itinere intraret, quam ab Iolco ad urbem castra moverent Romani.

et ab oppugnatoribus Meliboeae, cum in superioribus locis repente apparuisset, cum trepidatione multa relicta opera sunt ignisque iniectus. ita a Meliboea abscessum est.

Euphranor soluta unius urbis obsidione Demetriadem extemplo ducit. nocte moenia intrat tantamque fiduciam incolentibus fecit, ut non moenia modo, sed agros etiam confiderent se a populationibus tueri posse; et eruptiones in vagos populatores non sine volneribus hostium factae sunt.