Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

summa concordia fuit. paucis post diebus consul contionem apud milites habuit.

orsus a parricidio Persei perpetrato in fratrem, cogitato in parentem, adiecit post scelere partum regnum veneficia, caedes, latrocinio nefando petitum Eumenen, iniurias in populum Romanum, direptiones sociarum urbium contra foedus; ea omnia quam diis quoque invisa essent, sensurum in exitu rerum suarum:

favere enim pietati fideique deos, per quae populus Romanus ad tantum fastigii venerit.

vires deinde populi Romani, iam terrarum orbem conplectentis, cum viribus Macedoniae, exercitus cum exercitibus conparavit: quanto maiores Philippi Antiochique opes non maioribus copiis fractas esse?

huius generis adhortatione accensis militum animis consultare de summa gerendi belli coepit. eo et C. Marcius praetor a Chalcide classe accepta venit.

placuit non ultra morando in Thessalia tempus terere, sed movere extemplo castra atque inde pergere in Macedoniam,

et praetorem dare operam, ut eodem tempore classis quoque invehatur hostium litoribus.

praetore dimisso consul menstruum frumentum iusso milite secum ferre profectus decumo post die, quam exercitum acceperat, castra movit;