Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

favere enim pietati fideique deos, per quae populus Romanus ad tantum fastigii venerit.

vires deinde populi Romani, iam terrarum orbem conplectentis, cum viribus Macedoniae, exercitus cum exercitibus conparavit: quanto maiores Philippi Antiochique opes non maioribus copiis fractas esse?

huius generis adhortatione accensis militum animis consultare de summa gerendi belli coepit. eo et C. Marcius praetor a Chalcide classe accepta venit.

placuit non ultra morando in Thessalia tempus terere, sed movere extemplo castra atque inde pergere in Macedoniam,

et praetorem dare operam, ut eodem tempore classis quoque invehatur hostium litoribus.

praetore dimisso consul menstruum frumentum iusso milite secum ferre profectus decumo post die, quam exercitum acceperat, castra movit;

et unius diei progressus iter convocatis itinerum ducibus cum exponere in consilio iussisset, qua quisque ducturus esset, summotis iis, quam potissimum viam peteret, rettulit ad consilium.

aliis

118
per Pythoum placebat via, aliis per Cambunios montes, qua priore anno duxerat Hostilius consul, aliis praeter Ascuridem paludem.

restabat aliquantum viae communis; itaque in id tempus, quo prope divortium itinerum castra posituri erant, deliberatio eius rei differtur.

in Perrhaebiam inde ducit, et inter Azorum et Dolichen stativa habuit ad consulendum rursus, quam potissimum capesseret viam.

per eosdem dies Perseus cum adpropinquare hostem sciret, quod iter petiturus esset, ignarus, omnis saltus insidere praesidiis statuit.

in iugum Cambuniorum montium — Volustana ipsi vocant — decem milia levis armaturae † iuvenum cum duce Asclepiodoto mittit;