Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

Milesii nihil, quod praestitissent, memorantes, si quid imperare ad bellum senatus vellet, praestare se paratos esse polliciti sunt.

Alabandenses templum Urbis Romae se fecisse commemoravere ludosque anniversarios ei divae instituisse;

et coronam auream quinquaginta pondo, quam in Capitolio ponerent donum Iovi optimo maximo, attulisse et scuta equestria trecenta; ea, cui iussissent, tradituros. donum ut in Capitolio ponere et sacrificare liceret, petebant.

hoc et Lampsaceni, octoginta pondo coronam adferentes,

petebant, commemorantes discessisse se a Perseo, postquam Romanus exercitus in Macedoniam venisset, cum sub dicione Persei et ante Philippi fuissent.

pro eo et quod imperatoribus Romanis omnia praestitissent, id se tantum orare, ut in amicitiam populi Romani reciperentur, et, si pax cum Perseo fieret, exciperentur, ne in regiam potestatem reciderent.

ceteris legatis comiter responsum; Lampsacenos

100
in sociorum formulam referre Q. Maenius praetor iussus. munera omnibus in singulos binum milium aeris data. Alabandenses scuta reportare ad A. Hostilium consulem in Macedoniam iussi.

et ex Africa legati simul Carthaginiensium et Masinissae venerunt: legati Carthaginiensium tritici deciens centum milia et hordei quingenta indicantes se ad mare devecta habere, ut, quo senatus censuisset, deportarent;

id munus officiumque suum scire minus esse quam pro meritis populi Romani et voluntate sua; sed saepe alias bonis in rebus utriusque populi se gratorum fideliumque socium muneribus functos esse.

item Masinissae legati tritici eandem summam polliciti et mille et ducentos equites, duodecim elephantos; et si quid aliud opus esset, uti inperaret senatus: aeque propenso animo et, quae ipse ultro pollicitus sit, praestaturum esse.

gratiae et Carthaginiensibus et regi actae, rogatique, ut ea., quae pollicerentur, ad Hostilium consulem in Macedoniam deportarent. legatis in singulos binum milium aeris munera missa.