Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

ibi DC occisis, centum ferme captis, et ubique prospere gesta re prope stativa Appi castra movent, ne qua vis sociis suis ab Romano exercitu inferri possit.

Appius nequiquam in his locis terens tempus, dimissis Chaonum Thesprotorumque et si qui alii Epirotae erant praesidiis, cum Italicis militibus in Illyricum regressus, per Parthinorum socias urbes in hiberna militibus divisis, ipse Romam sacrificii causa redit.

Perseus ex Penestarum gente mille pedites, ducentos equites revocatos Cassandream, praesidio ut essent, misit.

ab Gentio eadem adferentes redierunt. nec deinde alios atque alios mittendo temptare eum destitit, cum appareret, quantum in eo praesidii esset, nec tamen impetrare ab animo posset, ut inpensam in rem maximi ad omnia momenti faceret.

116

Q. Marcius Philippus per invios saltus penetravit Macedoniam et complures urbes occupavit. Rhodii miserunt legatos Romam, minantes, ut Perseo auxilio essent, nisi populus Romanus cum illo pacem atque amicitaim iungeret. indigne id latum. cum id bellum L. Aemilio Paulo, sequentis anni consuli iterum, mandatum esset, Paulus in contione precatus, ut quidquid diri populo Romano immineret, in suam domum converteretur, et in Macedoniam profectus vicit Persen totamque Macedoniam in potestatem redegit. antequam confligeret, praedixit exercitui, ne miraretur, quod luna proxima nocte defectura esset. Gentius quoque, rex Illyricorum, cum rebellasset, a L. Anicio praetore victus venit in deditionem. et cum uxore ac liberis et propinquis Romam missus est. legati Alexandrini a Cleopatra et Ptolemaeo regibus venerunt querentes de Antiocho rege Syriae, quod is bellum inferret. Perseus sollicitatis in auxilium Eumene rege Pergami et Gentio rege Illyricorum, quia iis pecuniam quam promiserat non dabat, relictus ab his est.

principio veris, quod hiemem eam, qua haec gesta sunt, insecutum est, ab Roma profectus Q. Marcius Philippus consul cum quinque milibus ---, quod in supplementum legionum secum traiecturus erat, Brundisium pervenit.

M. Popilius consularis et alii pari nobilitate adulescentes tribuni militum in Macedonicas legiones consulem secuti sunt.

per eos dies et C. Marcius Figulus praetor, cui classis provincia evenerat, Brundisium venit; et simul ex Italia profecti Corcyram altero die, tertio Actium, Acarnaniae portum, tenuerunt.

inde consul ad Ambraciam egressus itinere terrestri petit Thessaliam; praetor superato Leucata Corinthium sinum invectus et Creusae relictis navibus terra et ipse per mediam

117
Boeotiam — diei unius expedito iter est —

Chalcidem ad classem contendit. castra eo tempore A. Hostilius in Thessalia circa Palaepharsalum habebat, sicut nulla re bellica memorabili gesta, ita ad † iunctam militarem disciplinam ab effusa licentia formato milite et sociis cum fide cultis et ab omni genere iniuriae defensis.

audito successoris adventu cum arma viros equos cum cura inspexisset, ornato exercitu obviam venienti consuli processit.

et primus eorum congressus ex dignitate ipsorum ac Romani nominis, et in rebus deinde gerendis — proconsul enim ad exercitum mansit —

summa concordia fuit. paucis post diebus consul contionem apud milites habuit.

orsus a parricidio Persei perpetrato in fratrem, cogitato in parentem, adiecit post scelere partum regnum veneficia, caedes, latrocinio nefando petitum Eumenen, iniurias in populum Romanum, direptiones sociarum urbium contra foedus; ea omnia quam diis quoque invisa essent, sensurum in exitu rerum suarum: