Ab urbe condita
Titus Livius (Livy)
Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
procedere etiam in Parthinos — ii quoque obsides dare pepigerant — iussit. ab utraque gente sine tumultu exigit. Penestarum equites Apolloniam, Parthinorum Dyrrachium, — tum Epidamni magis celebre nomen Graecis erat — missi.
Ap. Claudius acceptam in Illyrico ignominiam corrigere cupiens Phanotam, Epiri castellum, adortus oppugnare est. auxilia Chaonum Thesprotorumque praeter Romanum exercitum, ad sex milia hominum, secum adduxit;
neque operae pretium fecit Cleua, qui relictus a Perseo erat, cum valido praesidio defendente. et Perseus, Elimeam profectus et circa eam exercitu lustrato ad Stratum vocantibus Epirotis ducit.
Stratus validissima tum urbs Aetoliae erat; sita est super Ambracium sinum prope amnem Inachum. cum decem milibus peditum eo profectus est et equitibus trecentis, quos pauciores
tertio die cum pervenisset ad Citium montem, vix transgressus propter altitudinem nivis locum quoque castris aegre invenit.
profectus inde, magis quia manere non poterat, quam quod tolerabilis aut via aut tempestas esset, cum ingenti vexatione praecipue iumentorum altero die ad templum Iovis, Nicaeum quem vocant, posuit castra.
ad Aratthum inde flumen itinere ingenti emenso retentus altitudine amnis mansit. quo spatio temporis ponte perfecto, traductis copiis diei progressus iter obvium Archidamum, principem Aetolorum, per quem ei Stratus tradebatur, habuit.
eo die ad finem agri Aetolici castra posita;
inde altero die ad Stratum perventum; ubi prope Inachum amnem castris positis, cum expectaret effusos omnibus portis Aetolos in fidem suam venturos, clausas portas atque ipsa ea nocte, qua venerat, receptum Romanum praesidium cum C. Popilio legato invenit.
principes, qui praesentis Archidami auctoritate conpulsi regem arcessierant, obviam egresso Archidamo segniores facti locum adversae factioni dederant ad Popilium cum mille peditibus ab Ambracia accersendum.
in tempore et Dinarchus, praefectus equitum gentis Aetolorum, cum sescentis peditibus et equitibus centum venit. satis constabat eum tamquam ad Persea tendentem Stratum venisse,
mutato deinde cum fortuna animo Romanis se, adversus quos venerat, iunxisse.
nec Popilius securior, quam debebat esse, inter tam mobilia ingenia erat. claves portarum custodiamque murorum suae extemplo potestatis fecit;
Dinarchum Aetolosque cum iuventute Stratiorum in arcem per praesidii speciem amovit.
Perseus ab imminentibus superiori parti urbis tumulis temptatis conloquiis, cum obstinatos atque etiam telis procul arcentis videret, quinque milia passuum ab urbe trans Petitarum amnem posuit castra.
ibi consilio advocato cum Archidamus Epirotarumque transfugae retinerent, Macedonum principes non pugnandum
cum inopiam prius obsidentes quam obsessi sensuri essent, maxime quod hostium haud procul inde hiberna erant, territus in Aperantiam castra movit.