Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

hi transgressi iugum Scordi montis, per Illyrici solitudines, quas de industria populando Macedones fecerant, ne transitus faciles Dardanis in Illyricum aut

113
Macedoniam essent, Scodram labore ingenti tandem pervenerunt.

Lissi rex Gentius erat. eo acciti legati, qui mandata exponentes benigne auditi sunt; responsum sine effectu tulerunt, voluntatem sibi non deesse ad bellandum cum Romanis; ceterum ad conandum id, quod velit, pecuniam maxime deesse.

haec Stuberram rettulere regi tum maxime captivos ex Illyrico vendenti. extemplo iidem legati, addito Glaucia ex numero custodum corporis, remittuntur sine mentione pecuniae, qua una barbarus inops inpelli ad bellum non poterat.

Ancyram inde populatus Perseus in Penestas rursus exercitum reducit firmatisque Uscanae et circa eam per omnia castella, quae receperat, praesidiis in Macedoniam sese recipit.

L. Coelius, legatus Romanus, praeerat Illyrico; qui moveri non ausus, cum in iis locis rex esset, post profectionem demum eius conatus in Penestis Uscanam recipere, a praesidio, quod ibi Macedonum erat, cum multis volneribus repulsus Lychnidum copias reduxit.

inde post dies paucos M. Trebellium Fregellanum cum satis valida manu in Penestas misit ad obsides ab iis urbibus, quae in amicitia cum fide permanserant, accipiendos;

procedere etiam in Parthinos — ii quoque obsides dare pepigerant — iussit. ab utraque gente sine tumultu exigit. Penestarum equites Apolloniam, Parthinorum Dyrrachium, — tum Epidamni magis celebre nomen Graecis erat — missi.

Ap. Claudius acceptam in Illyrico ignominiam corrigere cupiens Phanotam, Epiri castellum, adortus oppugnare est. auxilia Chaonum Thesprotorumque praeter Romanum exercitum, ad sex milia hominum, secum adduxit;