Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

magno usui Carvilius Spoletinus erat in conloquiis dicendo nihil in ipsos saevitum. deinde Oaeneum perventum est, quod sine iusta oppugnatione capi non poterat. et maiore aliquanto, quam cetera, iuventute et validum oppidum moenibus erat,

et hinc amnis, Artatus nomine, hinc mons praealtus et aditu difficilis cingebat.

haec spem ad resistendum oppidanis dabant. Perseus circumvallato oppido aggerem a parte superiore ducere instituit, cuius altitudine muros superaret.

quod opus dum perficitur, crebris interim proeliis, quibus per excursiones et moenia sua oppidani tutabantur et opera hostium inpediebant, magna eorum multitudo variis casibus absumpta est, et qui supererant, labore diurno nocturnoque et volneribus inutiles erant.