Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

Perseus praesidio Uscanae inposito multitudinem omnem deditorum, quae prope numero exercitum aequabat, Stuberram abducit.

ibi Romanis — quattuor milia autem hominum erant — praeter principes in custodiam civitatum divisis, Uscanensibus Illyriisque venditis, in Penestas exercitum reducit ad Oaeneum oppidum in potestatem redigendum,

et alioqui opportune situm, et transitus ea est in Labeates, ubi Gentius regnabat.

praetereunti frequens castellum, Draudacum nomine, peritorum quidam regionis eius nihil Oaeneo

112
capto opus esse ait, nisi in potestate et Draudacum sit;

opportunius etiam ad omnia positum esse. admoto exercitu omnes extemplo dediderunt sese. ad quam spe celeriorem deditionem erectus postquam animadvertit, quantus agminis sui terror esset, undecim alia castella eodem metu in potestatem redigit.

ad perpauca vi opus fuit, cetera voluntate dedita; et in his recepti mille et quingenti dispositi per praesidia milites Romani.

magno usui Carvilius Spoletinus erat in conloquiis dicendo nihil in ipsos saevitum. deinde Oaeneum perventum est, quod sine iusta oppugnatione capi non poterat. et maiore aliquanto, quam cetera, iuventute et validum oppidum moenibus erat,

et hinc amnis, Artatus nomine, hinc mons praealtus et aditu difficilis cingebat.

haec spem ad resistendum oppidanis dabant. Perseus circumvallato oppido aggerem a parte superiore ducere instituit, cuius altitudine muros superaret.

quod opus dum perficitur, crebris interim proeliis, quibus per excursiones et moenia sua oppidani tutabantur et opera hostium inpediebant, magna eorum multitudo variis casibus absumpta est, et qui supererant, labore diurno nocturnoque et volneribus inutiles erant.

ubi primum agger iniunctus muro est, et cohors regia, quos Nicatoras appellant, transcendit, et scalis multis simul partibus inpetus in urbem est factus.