Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

multis equos ademerunt. in ea re cum equestrem ordinem offendissent, flammam invidiae adiecere edicto, quo edixerunt, ne quis eorum, qui Q. Fulvio A. Postumio censoribus publica vectigalia aut ultro tributa conduxissent, ad hastam suam accederet sociusve aut adfinis eius conductionis esset.

saepe id querendo veteres publicani cum impetrare nequissent ab senatu, ut modum potestati censoriae inponerent, tandem tribunum plebis P. Rutilium, ex rei privatae contentione iratum censoribus, patronum causae nancti sunt.

clientem eius libertinum parietem in Sacra via adversus aedes publicas demoliri iusserant, quod publico inaedificatus esset.

appellati a privato tribuni. cum praeter Rutilium nemo intercederet, censores ad pignera capienda miserunt multamque pro contione privato dixerunt.

hinc contentione orta cum veteres publicani se ad tribunum contulissent, rogatio repente sub unius tribuni nomine promulgatur, quae publica vectigalia aut ultro tributa C. Claudius et Ti. Sempronius locassent, ea rata locatio ne esset:

ab integro locarentur, et ut omnibus redimendi et conducendi promiscue ius esset.

diem ad eius rogationem concilio tribunus plebis dixit. qui postquam venit, ut censores ad dissuadendum processerunt, Graccho dicente silentium fuit; cum

109
Claudio obstreperetur, audientiam facere praeconem iussit.

eo facto avocatam a se contionem tribunus questus et in ordinem se coactum ex Capitolio, ubi erat concilium, abit.

postero die ingentis tumultus ciere. Ti. Gracchi primum bona consecravit, quod in multa pignoribusque eius, qui tribunum appellasset, intercessioni non parendo se in ordinem coegisset;