Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

missorum quoque causas sese cognituros esse; et quorum ante emerita stipendia gratiosa missio sibi visa esset, eos milites fieri iussuros.

hoc edicto litterisque censorum per fora et conciliabula dimissis tanta multitudo iuniorum Romam convenit, ut gravis urbi turba insolita esset.

praeter dilectum eorum, quos in supplementum mitti oportebat, quattuor a C. Sulpicio praetore scriptae legiones sunt, intraque undecim dies dilectus est perfectus.

consules deinde sortiti provincias sunt. nam praetores propter iurisdictionem maturius sortiti erant.

urbana C. Sulpicio, peregrina C. Decimio obtigerat; Hispaniam M. Claudius Marcellus, Siciliam Ser. Cornelius Lentulus, Sardiniam P. Fonteius Capito, classem C. Marcius Figulus erat sortitus. consulum Cn. Servilio Italia, Q. Marcio Macedonia obvenit; Latinisque actis Marcius extemplo est profectus.

Caepione deinde referente ad senatum, quas ex novis legionibus duas legiones secum in Galliam duceret, decrevere patres, ut C. Sulpicius M. Claudius praetores ex iis, quas scripsissent, legionibus, quas videretur, consuli darent.

indigne patiens praetorum arbitrio consulem subiectum, dimisso senatu ad tribunal praetorum stans postulavit,

108
ex senatus consulto destinarent sibi duas legiones. praetores consulis in eligendo arbitrium fecerunt.

senatum deinde censores legerunt: M. Aemilius Lepidus princeps ab tertiis iam censoribus lectus. septem de senatu eiecti sunt.