Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

decem milia hominum caesa traduntur, amplius septingenti passim capti, signa militaria relata octoginta duo.

nec incruenta victoria fuit: amplius tria milia militum amissa, cum cedentibus neutris ex parte utraque primores caderent.

post hanc pugnam ex diversa fuga in unum collecti Ligures, cum maiorem multo partem civium

37
amissam quam superesse cernerent — nec enim plus decem milia hominum erant — , dediderunt sese, nihil quidem illi pacti;

speraverant tamen, non atrocius quam superiores imperatores consulem in se saeviturum.

at ille arma omnibus ademit, oppidum diruit, ipsos bonaque eorum vendidit; litterasque senatui de rebus ab se gestis misit.

quas cum A. Atilius praetor in curia recitasset — nam consul alter Postumius agris recognoscendis in Campania occupatus aberat —

, atrox res visa senatui, Statellates, qui uni ex Ligurum gente non tulissent arma adversus Romanos, tum quoque oppugnatos, non ultro inferentis bellum, deditos in fidem populi Romani omni ultimae crudelitatis exemplo laceratos ac deletos esse,

tot milia capitum innoxiorum, fidem inplorantia populi Romani, ne quis umquam se postea dedere auderet, pessumo exemplo venisse, et distractos passim iustis quondam hostibus populi Romani pacatos servire.

quas ob res placere senatui, M. Popilium consulem Ligures, pretio emptoribus reddito, ipsos restituere in libertatem, bonaque ut iis, quod eius reciperari possit, reddantur curare;

arma quoque reddi, eaque omnia primo quoque tempore fieri; nec ante consulem de provincia decedere, quam deditos in sedem suam Ligures restituisset. claram victoriam vincendo pugnantis, non saeviendo in adflictos fieri.

consul, qua ferocia animi usus erat in Liguribus, eandem ad non parendum senatui habuit.

legionibus extemplo Pisas in hibernacula missis iratus patribus, infestus praetori Romam redit; senatuque extemplo ad aedem Bellonae vocato, multis verbis invectus in praetorem, qui,

cum ob rem bello bene gestam uti diis immortalibus honos haberetur referre ad senatum debuisset, adversus se pro hostibus senatus consultum fecisset, quo victoriam suam ad Ligures transferret dedique iis prope consulem praetor iuberet: