Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

quod ubi consul vidit nulla parte moveri Ligurum signa, imperat equitibus, ut equos conscendant ac tribus simul partibus in hostis, quanto maximo possent tumultu, incurrant.

pars magna equitum mediam traiecit aciem et ad terga pugnantium pervasit. inde terror iniectus Liguribus;

diversi in omnes partes fugerunt, perpauci retro in oppidum, quia inde se maxime obiecerat eques. et pugna tam pervicax multos absumpserat Ligurum, et in fuga passim caesi sunt.

decem milia hominum caesa traduntur, amplius septingenti passim capti, signa militaria relata octoginta duo.

nec incruenta victoria fuit: amplius tria milia militum amissa, cum cedentibus neutris ex parte utraque primores caderent.

post hanc pugnam ex diversa fuga in unum collecti Ligures, cum maiorem multo partem civium

37
amissam quam superesse cernerent — nec enim plus decem milia hominum erant — , dediderunt sese, nihil quidem illi pacti;

speraverant tamen, non atrocius quam superiores imperatores consulem in se saeviturum.

at ille arma omnibus ademit, oppidum diruit, ipsos bonaque eorum vendidit; litterasque senatui de rebus ab se gestis misit.

quas cum A. Atilius praetor in curia recitasset — nam consul alter Postumius agris recognoscendis in Campania occupatus aberat —