Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

Q. Mucium legatum cum duobus milibus ad obtinendam Ambraciam misit. Graecarum civitatium socios omnes praeter Achaeos dimisit. cum exercitus parte profectus in Achaiam Pthiotim Pteleum desertum fuga oppidanorum diruit a fundamentis, Antronas voluntate incolentium recepit.

ad Larisam deinde exercitum admovit. urbs deserta erat; in arcem omnis multitudo concesserat; eam oppugnare adgreditur.

primi omnium Macedones, regium praesidium, metu excesserant; a quibus relicti oppidani in deditionem extemplo veniunt. dubitantem inde, utrum Demetrias prius adgredienda foret, an in Boeotia aspiciendae

94
res, Thebani vexantibus eos Coronaeis in Boeotiam arcessebant.

et ad horum preces et quia hibernis aptior regio quam Magnesia erat, in Boeotiam duxit.

praetores aliquot eo, quod avare et crudeliter provincias administraverant, damnati sunt. P. Licinius Crassus pro cos. complures in Graecia urbes expugnavit et crudeliter diripuit: ob id captivi, qui ab eo sub corona venierant, ex s. c. postea restituti sunt. item a praefectis classium Romanarum multa impotenter in socios facta. res a Perse rege in Thracia prospere gestas continet, victis Dardanis et Illyrico, cuius rex erat Gentius. motus, qui in Hispania ab Olonico factus erat, ipso interempto consedit. M. Aemilius Lepidus a censoribus princeps senatus lectus.

eadem aestate, qua in Thessalia haec gesta sunt,--- legatus in Illyricum a consule missus opulenta duo oppida oppugnavit.

Ceremiam vi atque armis coegit in deditionem; omniaque iis sua concessit, ut opinione clementiae eos, qui Carnuntem, munitam urbem, incolebant, adliceret.

postquam nec, ut dederent se, conpellere neque capere obsidendo poterat, ne duabus oppugnationibus nequiquam fatigatus miles esset, quam prius intactam urbem reliquerat, diripuit.