The History of Rome

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman curavit Guilelmus Weissenborn editio altera auam curavit Mauritius Mueller Pars I-IV. Libri I-XL. Editio Stereotypica. 1884-1911.

inde offensus longinquitate itineris rex ad Mopselum castra movit; et Romani demessis Crannonis segetibus in Phalannaeum agrum transeunt.

ibi cum ex transfuga cognosset rex sine ullo armato praesidio passim vagantis per agros Romanos metere, cum mille equitibus, duobus milibus Thracum et Cretensium profectus, cum, quantum adcelerare poterat, effuso agmine isset, inproviso adgressus est Romanos.

iuncta vehicula, pleraque onusta, mille admodum capiuntur, sescenti ferme homines.

praedam custodiendam ducendamque in castra trecentis Cretensium dedit;

ipse revocato ab effusa caede equite et reliquis peditum ducit ad proximum praesidium, ratus haud magno certamine

91
opprimi posse.

L. Pompeius tribunus militum praeerat, qui perculsos milites repentino hostium adventu in propinquum tumulum recepit, loci se praesidio, quia numero et viribus impar erat, defensurus.

ibi cum in orbem milites coegisset, ut densatis scutis ab ictu sagittarum et iaculorum sese tuerentur, Perseus circumdato armatis tumulo alios ascensum undique temptare iubet et comminus proelium conserere, alios eminus tela ingerere.

ingens Romanos terror circumstabat; nam neque conferti propellere eos, qui in tumulum conitebantur, poterant et, ubi ordines procursando solvissent, patebant iaculis sagittisque.

maxime cestrosphendonis vulnerabantur. hoc illo bello novum genus teli inventum est. bipalme spiculum hastili semicubitali infixum erat, crassitudine digiti;

huic abiegnae breves pinnae tres, velut sagittis solent, circumdabantur; funda media duo scutalia inparia habebat; cum maiori nisu libratum funditor habena rotaret, excussum velut glans emicabat.

cum et hoc et alio omni genere telorum pars vulnerata militum esset nec facile iam arma fessi sustinerent, instare rex, ut dederent se, fidem dare, praemia interdum polliceri. nec cuiusquam ad deditionem flectebatur animus, cum ex insperato iam obstinatis mori spes adfulsit.

nam cum ex frumentatoribus refugientes quidam in castra nuntiassent consuli circumsideri praesidium, motus periculo tot civium — nam octingenti ferme et omnes Romani erant — cum equitatu ac levi armatura (accesserant nova auxilia, Numidae pedites equitesque et elephanti) castris egreditur et tribunis militum imperat, ut legionum signa sequantur.

ipse velitibus ad firmanda levium armorum auxilia adiectis ad tumulum praecedit.

consulis latera tegunt Eumenes et Attalus et Misagenes, regulus Numidarum.