Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

per idem tempus quinque legati ad regem missi, qui res in Macedonia aspicerent. Alexandriam iidem ad Ptolemaeum renovandae amicitiae causa proficisci iussi.

legati erant hi: C. Valerius C. Lutatius Cerco Q. Baebius Sulca M. Cornelius Mammula M. Caecilius Denter.

et ab Antiocho rege sub idem tempus legati venerunt; quorum princeps Apollonius in senatum introductus multis iustisque causis regem excusavit, quod stipendium serius quam ad diem praestaret;

id se omne advexisse, ne cuius nisi temporis gratia regi fieret.

donum praeterea afferre, vasa aurea quingentum pondo. petere regem, ut, quae cum patre suo societas atque amicitia fuisset, ea secum renovaretur, imperaretque sibi populus Romanus, quae bono fidelique socio regi essent imperanda;