The History of Rome

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman curavit Guilelmus Weissenborn editio altera auam curavit Mauritius Mueller Pars I-IV. Libri I-XL. Editio Stereotypica. 1884-1911.

A Delphis et Aetolico concilio Marcellus in Peloponnesum traiecit Aegium, quo Achaeis edixerat conventum.

ubi conlaudata gente, quod constanter vetus decretum de arcendis aditu finium regibus Macedonum tenuissent, insigne adversus Persea odium Romanorum fecit;

quod ut maturius erumperet, Eumenes rex commentarium ferens secum, quod de apparatibus belli omnia inquirens fecerat, Romam venit.

per idem tempus quinque legati ad regem missi, qui res in Macedonia aspicerent. Alexandriam iidem ad Ptolemaeum renovandae amicitiae causa proficisci iussi.

legati erant hi: C. Valerius C. Lutatius Cerco Q. Baebius Sulca M. Cornelius Mammula M. Caecilius Denter.

et ab Antiocho rege sub idem tempus legati venerunt; quorum princeps Apollonius in senatum introductus multis iustisque causis regem excusavit, quod stipendium serius quam ad diem praestaret;

id se omne advexisse, ne cuius nisi temporis gratia regi fieret.

donum praeterea afferre, vasa aurea quingentum pondo. petere regem, ut, quae cum patre suo societas atque amicitia fuisset, ea secum renovaretur, imperaretque sibi populus Romanus, quae bono fidelique socio regi essent imperanda;

se in nullo usquam cessaturum officio. ea merita in se senatus fuisse, cum Romae esset, eam comitatem iuventutis, ut pro rege, non pro obside omnibus ordinibus fuerit.

legatis benigne responsum, et societatem renovare cum Antiocho, quae cum patre eius fuerat, A. Atilius praetor urbanus iussus.

quaestores

36
urbani stipendium, vasa aurea censores acceperunt, eisque negotium datum est, ut ponerent ea, in quibus templis videretur; legato centum milium aeris munus missum et aedes liberae hospitio datae sumptusque decretus, donec in Italia esset.

legati, qui in Syria fuerant, renuntiaverant, in maximo eum honore apud regem esse amicissimumque populo Romano.