Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

medius omnium rex erat;

84
circa eum agema quod vocant, equitumque sacrae alae.

ante se statuit funditores iaculatoresque: quadringentorum manus utraque numerum explebat; Ionem Thessalonicensem et Artemona Dolopem iis praefecit. sic regii constiterant.

consul intra vallum peditum acie instructa et ipse equitatum omnem cum levi armatura emisit;

pro vallo instructi sunt. dextro cornu praepositus C. Licinius Crassus, consulis frater, cum omni Italico equitatu, velitibus intermixtis; sinistro M. Valerius Laevinus sociorum ex Graecis populis equites habebat et eiusdem gentis levem armaturam;

mediam autem aciem cum delectis equitibus extraordinariis tenebat Q. Mucius. ducenti equites Galli ante signa horum instructi et de auxiliis Eumenis Cyrtiorum gentis trecenti.

Thessali quadringenti equites parvo intervallo super laevum cornu locati. Eumenes rex Attalusque cum omni manu sua ab tergo inter postremam aciem ac vallum steterunt.

in hunc modum maxime instructae acies, par ferme utrimque numerus equitum ac levis armaturae, concurrunt, a funditoribus iaculatoribusque, qui praecesserant, proelio orto.

primi omnium Thraces, haud secus quam diu claustris retentae ferae, ita concitati cum ingenti clamore in dextrum cornu, Italicos equites, incurrerunt,

ut usu belli et ingenio inpavida gens turbaretur ---gladiis hastas petere pedites --- nunc succidere crura equis, nunc ilia suffodere.

Perseus, in mediam invectus aciem, Graecos primo impetu avertit; quibus fusis cum gravis ab tergo instaret hostis, Thessalorum equitatus, qui a laevo cornu brevi spatio diiunctus in subsidiis fuerat extra concursum, primo spectator certaminis, deinde inclinata re maxumo usui fuit.