The History of Rome

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman curavit Guilelmus Weissenborn editio altera auam curavit Mauritius Mueller Pars I-IV. Libri I-XL. Editio Stereotypica. 1884-1911.

postquam inceptum non succedebat, castra propius hostem movit rex et a quinque milibus passuum communivit.

inde luce prima in eodem, quo solebat, loco peditum acie instructa, equitatum omnem levemque armaturam ad castra hostium ducit.

visus et plurium et propior solito pulvis trepidationem in castris Romanis fecit. et primo vix creditum nuntianti est, quia prioribus continuis diebus numquam ante horam quartam hostis apparuerat;

tum solis ortus erat. deinde ut plurium clamore et cursu a portis dubitatio exempta est, tumultus ingens oboritur. tribuni praefectique et centuriones in praetorium, miles ad sua quisque tentoria discurrit.

minus quingentos passus a vallo instruxerat Perseus suos circa tumulum, quem Callinicum vocant.

laevo cornu Cotys rex praeerat cum omnibus suae gentis; equitum ordines levis armatura interposita distinguebat. in dextro cornu Macedones erant equites, intermixti turmis eorum Cretenses;

huic armaturae Midon Beroeaeus, equitibus et summae partis eius Meno Antigonensis praeerat.

proximi cornibus constiterant regii equites, et, mixtum genus, delecta plurium gentium auxilia; Patrocles Antigonensis his et Paeoniae praefectus Didas erant praepositi.

medius omnium rex erat;

84
circa eum agema quod vocant, equitumque sacrae alae.

ante se statuit funditores iaculatoresque: quadringentorum manus utraque numerum explebat; Ionem Thessalonicensem et Artemona Dolopem iis praefecit. sic regii constiterant.

consul intra vallum peditum acie instructa et ipse equitatum omnem cum levi armatura emisit;

pro vallo instructi sunt. dextro cornu praepositus C. Licinius Crassus, consulis frater, cum omni Italico equitatu, velitibus intermixtis; sinistro M. Valerius Laevinus sociorum ex Graecis populis equites habebat et eiusdem gentis levem armaturam;

mediam autem aciem cum delectis equitibus extraordinariis tenebat Q. Mucius. ducenti equites Galli ante signa horum instructi et de auxiliis Eumenis Cyrtiorum gentis trecenti.

Thessali quadringenti equites parvo intervallo super laevum cornu locati. Eumenes rex Attalusque cum omni manu sua ab tergo inter postremam aciem ac vallum steterunt.