Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

cum hic status in Boeotia esset, Perseus, cum ad Sycurium, sicut ante dictum est, stativa haberet, frumento undique circa ex agris convecto,

ad vastandum Pheraeorum agrum misit, ratus ad invandas sociorum urbes longius a castris abstractos deprehendi Romanos posse.

quos cum eo tumultu nihil motos animadvertisset, --- praedam quidem praeterquam hominum — pecora autem maxume omnis generis fuere — divisit ad epulandum militibus ---.

sub idem deinde tempus consilium et consul et rex habuerunt, unde bellum ordirentur.

regiis creverant animi vastatione concessa sibi ab hoste Pheraei agri; itaque eundum inde ad castra nec dandum ultra spatium cunctandi censebant.

et Romani sentiebant cunctationem suam infamem apud socios esse, maxume indigne ferentis non latam Pheraeis opem.

consultantibus, quid agerent — aderant autem Eumenes et Attalus in consilio — , trepidus nuntius adfert hostem magno agmine adesse. consilio dimisso signum extemplo datur, ut arma capiant.

interim placet ex regiis auxiliis centum equites et parem numerum iaculatorum peditum exire.

Perseus hora ferme diei quarta, cum paulo plus mille passus abesset a castris Romanis, consistere signa peditum iussit; praegressus ipse cum equitibus ac levi armatura; et Cotys cum eo ducesque aliorum auxiliorum praecesserunt.

minus quingentos passus ab castris aberant, cum in conspectu fuere hostium equites; duae alae erant magna ex parte Gallorum — Cassignatus praeerat — et levis armaturea centum fere et quinquaginta Mysi et Cretenses.