The History of Rome

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman curavit Guilelmus Weissenborn editio altera auam curavit Mauritius Mueller Pars I-IV. Libri I-XL. Editio Stereotypica. 1884-1911.

consul Romanus, per eosdem dies Thessaliam cum exercitu petens, iter expeditum primo per Epirum habuit;

deinde, postquam in Athamaniam est transgressus, asperi ac prope invii soli, cum ingenti difficultate parvis itineribus aegre Gomphos pervenit;

cui si vexatis hominibus equisque tironem exercitum ducenti acie instructa et loco suo et tempore obstitisset rex, ne Romani quidem abnuunt magna sua cum clade fuisse pugnaturos.

postquam Gomphos sine certamine ventum est, praeter gaudium periculosi saltus superati, contemptus quoque hostium adeo ignoruntium opportunitates suas accessit.

sacrificio rite perfecto consul et frumento dato militibus paucos ad requiem iumentorum hominumque moratus dies, cum audiret vagari Macedonas effusos per Thessaliam vastarique sociorum agros, satis iam refectum militem ad Larisam ducit.

inde cum tria milia ferme abesset, ad Tripolim — Scaeam vocant

81
— , super Peneum amnem posuit castra.

per idem tempus Eumenes ad Chalcidem navibus accessit cum Attalo atque Athenaeo fratribus, Philetaero fratre relicto Pergami ad tutelam regni. Chalcide cum Attalo et quattuor milibus peditum, mille equitum ad consulem venit;

Chalcide relicta duo milia peditum, quibus Athenaeus praepositus. et alia eodem auxilia Romanis ex omnibus undique Graeciae populis convenerunt, quorum pleraque — adeo parva erant — in oblivionem adducta.

Apolloniatae trecentos equites, centum pedites miserunt. Aetolorum alae unius instar erat, quantum ab tota gente equitum venerat, et Thessalorum, quorum omnis equitatus speratus erat, non plus quam trecenti erant equites in castris Romanis.

Achaei iuventutis suae, Cretico maxime armatu, ad mille quingentos dederunt.