Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

commeatum illis cum procul, tum omnibus sub casibus maritimis fore; se et pecuniam et frumentum, praeter reditus metallorum, in decem annos seposuisse.

omnia, quae deorum indulgentia, quae regia cura praeparanda fuerint, plena cumulataque habere Macedonas;

animos habendos esse, quos habuerint maiores eorum, qui Europa omni domita transgressi in Asiam incognitum famae aperuerint armis orbem terrarum nec ante vincere desierint, quam Rubro mari inclusis, quod vincerent, defuerit.

at hercule nunc non de ultimis Indiae oris, sed de ipsius Macedoniae possessione certamen fortunam indixisse. cum patre suo gerentis bellum Romanos speciosum Graeciae liberandae praetulisse titulum:

nunc propalam Macedoniam in servitutem petere, ne rex vicinus imperio sit Romano, ne gens bello nobilis arma habeat. haec enim tradenda superbis dominis esse cum rege regnoque, si absistere bello et facere imperata velint.

cum per omnem orationem satis frequenti adsensu succlamatum esset, tum vero ea vociferatio simul indignantium minitantiumque, partim iubentium bonum animum habere regem, exorta est, ut finem dicendi faceret, tantum iussis ad iter se parare;

iam enim dici movere castra ab Nymphaeo Romanos. contione dimissa ad audiendas legationes civitatium Macedoniae se

79
contulit.

venerant autem ad pecunias pro facultatibus quaeque suis et frumentum pollicendum ad bellum.

omnibus gratiae actae, remissum omnibus; satis regios apparatus ad ea dictum sufficere. vehicula tantum imperata, ut tormenta telorumque missilium ingentem vim praeparatam bellicumque aliud instrumentum veherent.

profectus inde toto exercitu, Eordaeam petens, ad Begorritim, quem vocant, lacum positis castris, postero die in Elimeam ad Haliacmona fluvium processit.

deinde saltu angusto superatis montibus, quos Cambunios vocant, descendit ad Azorum, Pythoum, Dolichen: