Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

Pellae, in vetere regia Macedonum, hoc consilium erat. “geramus ergo” inquit, “dis bene iuvantibus, quando ita videtur, bellum;” litterisque circa praefectos dimissis, Citium — Macedoniae oppidum est —

copias omnis contrahit. ipse centum hostiis sacrificio regaliter Minervae, quam vocant Alcidemon, facto cum purpuratorum et satellitum manu profectus Citium est. eo iam omnes Macedonum et externorum auxiliorum convenerant copiae.

castra ante urbem ponit omnisque armatos in campo instruxit; summa omnium quadraginta tria milia armata fuere; quorum pars ferme dimidia phalangitae erant;

Hippias Beroeaeus praeerat. delecta deinde et viribus et robore aetatis ex omni caetratorum numero duo milia erant: agema hanc ipsi legionem vocabant; praefectos habebat Leonnatum et Thrasippum Eulyestas.

ceterorum caetratorum, trium ferme milium hominum, dux erat Antiphilus Edessaeus. Paeones et ex Paroria et Parastrymonia — sunt autem ea loca subiecta Thraciae — et Agrianes, admixtis etiam Threcibus incolis, trium milium ferme et ipsi expleverant numerum.

armaverat contraxeratque eos Didas Paeon, qui adulescentem Demetrium occiderat.

et armatorum duo milia Gallorum erant; praefectus Asclepiodotus ab Heraclea ex Sintis; tria milia Threcum liberorum suum ducem habebant. Cretensium par ferme numerus suos duces sequebatur. Susum Phalasarnaeum et Syllum Gnosium.

et Leonides Lacedaemonius

77
quingentis ex Graecia, mixto generi hominum, praeerat. regii is generis ferebatur, exul, damnatus frequenti concilio Achaeorum litteris ad Persea deprensis.

Aetolorum et Boeotorum, qui non explebant plus quam quingentorum omnes numerum, Lyco Achaeus praefectus erat. ex his mixtis tot populorum, tot gentium auxiliis duodecim milia armatorum ferme efficiebantur.

equitum ex tota Macedonia contraxerat tria milia. venerat eodem Cotys, Seuthis filius, rex gentis Odrysarum, cum mille delectis equitibus, pari ferme peditum numero.

ita summa totius exercitus triginta novem milia peditum erant, quattuor equitum. satis constabat, secundum eum exercitum, quem magnus Alexander in Asiam traiecit, numquam ullius Macedonum regis copias tantas fuisse.