Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

intestinis externisque praeterea multis caedibus infamem nec ullo commendabilem merito praeferebant vulgo civitates tam pio erga propinquos, tam iusto in civis, tam munifico erga omnes homines regi,

seu fama et maiestate Macedonum regum praeoccupati ad spernendam originem novi regni, seu mutationis rerum cupidi, seu quia sua non obiecta esse Romanis volebant.

erant autem non Aetoli modo in seditionibus propter ingentem vim aeris alieni, sed Thessali etiam; et contagione, velut tabes, in Perrhaebiam quoque id pervaserat malum.

cum Thessalos in armis esse nuntiatum esset, Ap. Claudium legatum ad eas res aspiciendas conponendasque senatus misit.

qui utriusque partis principibus castigatis, cum iniusto faenore gravatum aes alienum, ipsis magna ex parte concedentibus, qui onerarant, levasset, iusti crediti solutionem in decem annorum pensiones distribuit.

per eundem Appium eodemque modo conpositae in Perrhaebia

35
res. Aetolorum causas M. Marcellus Delphis per idem tempus iisdem hostilibus actas animis, quos intestino gesserant bello, cognovit.

cum certatum utrimque temeritate atque audacia cerneret, decreto quidem suo neutram partem aut levare aut onerare voluit; communiter ab utrisque petit, abstinerent bello et oblivione praeteritorum discordias finirent.

huius reconciliationis inter ipsos fides obsidibus ultro citroque datis firmata est. Corinthus, ubi deponerentur obsides, convenit.

A Delphis et Aetolico concilio Marcellus in Peloponnesum traiecit Aegium, quo Achaeis edixerat conventum.

ubi conlaudata gente, quod constanter vetus decretum de arcendis aditu finium regibus Macedonum tenuissent, insigne adversus Persea odium Romanorum fecit;