Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

apud Rhodios legati adiecerunt confidere pacem futuram; auctoribus enim Marcio atque Atilio missos Romam legatos. si pergerent Romani contra foedus movere bellum, tum omni gratia, omni ope adnitendum fore Rhodiis, ut reconcilient pacem;

si nihil deprecando proficiant, id agendum, ne omnium rerum ius ac potestas ad unum populum perveniat. cum ceterorum id interesse, tum praecipue Rhodiorum, quo plus inter alias civitates dignitate atque opibus excellant; quae serva atque obnoxia fore, si nullus alio sit quam ad Romanos respectus.

magis et litterae et verba legatorum benigne sunt audita, quam. momentum ad mutandos animos habuerunt; potentior esse partis melioris auctoritas coeperat.

responsum ex decreto est optare pacem Rhodios; si bellum esset, ne quid ab Rhodiis speraret

72
aut peteret rex, quod veterem amicitiam, multis magnisque meritis pace belloque partam, diiungeret sibi ac Romanis.

ab Rhodo redeuntes Boeotiae quoque civitates, et Thebas et Coroneam et Haliartum, adierunt, quibus expressum invitis existimabatur, ut relicta regia societate Romanis adiungerentur.

Thebani nihil moti sunt, quamquam et damnatis principibus et restitutis exulibus suscensebant Romanis.

Coronaei et Haliartii, favore quodam insito in reges, legatos in Macedoniam miserunt praesidium petentes, quo se adversus inpotentem superbiam Thebanorum tueri possint.

cui legationi responsum ab rege est, praesidium se propter indutias cum Romanis factas mittere non posse; tamen ita suadere ab Thebanorum iniuriis, qua possent, ut se vindicarent, ne Romanis praeberent causam in se saeviendi.

Marcius et Atilius Romam cum venissent, legationem in Capitolio ita renuntiarunt, ut nulla re magis gloriarentur quam decepto per indutias et spem pacis rege.

adeo enim apparatibus belli fuisse instructum, ipsis nulla parata re, ut omnia opportuna loca praeoccupari ante ab eo potuerint, quam exercitus in Graeciam traiceretur.