Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

Rhodii maximi ad omnia momenti habebantur, quia non fovere tantum, sed adiuvare etiam viribus suis bellum poterant, quadraginta navibus auctore Hegesilocho praeparatis;

qui cum in summo magistratu esset — prytanin ipsi vocant — , multis orationibus pervicerat Rhodios, ut omissa, quam saepe vanam experti essent, regum fovendorum spe Romanam

71
societatem, unam tum in terris vel viribus vel fide stabilem, retinerent.

bellum imminere cum Perseo; desideraturos Romanos eundem navalem apparatum, quem nuper Antiochi, quem Philippi ante bello vidissent.

trepidaturos tum repente paranda classe, cum mittenda esset, nisi reficere naves, nisi instruere navalibus sociis coepissent. id eo magis enixe faciundum esse, ut crimina delata ab Eumene fide rerum refellerent.

his incitati quadraginta navium classem instructam ornatamque legatis Romanis advenientibus, ut non expectatam adhortationem esse appareret, ostenderunt.

et haec legatio magnum ad conciliandos animos civitatium Asiae momentum fuit. Decimius unus sine ullo effectu, captarum etiam pecuniarum ab regibus Illyriorum suspicione infamis, Romam redit.

Perseus, cum ab conloquio Romanorum in Macedoniam recepisset sese, legatos Romam de incohatis cum Marcio condicionibus pacis misit; et Byzantium et Rhodum et --- legatis ferendas dedit.

in litteris eadem sententia ad omnis erat, conlocutum se cum Romanorum legatis; quae audisset quaeque dixisset, ita disposita, ut superior fuisse in disceptatione videri posset.

apud Rhodios legati adiecerunt confidere pacem futuram; auctoribus enim Marcio atque Atilio missos Romam legatos. si pergerent Romani contra foedus movere bellum, tum omni gratia, omni ope adnitendum fore Rhodiis, ut reconcilient pacem;

si nihil deprecando proficiant, id agendum, ne omnium rerum ius ac potestas ad unum populum perveniat. cum ceterorum id interesse, tum praecipue Rhodiorum, quo plus inter alias civitates dignitate atque opibus excellant; quae serva atque obnoxia fore, si nullus alio sit quam ad Romanos respectus.