Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

Argis praebitum est iis concilium; ubi res --- aliud a gente Achaeorum petierunt, quam ut mille milites darent.

id praesidium ad Chalcidem tuendam, dum Romanus exercitus in Graeciam traiceretur, missum est. Marcius et Atilius peractis, quae agenda in Graecia erant, principio hiemis Romam redierunt.

inde legatio sub idem tempus in Asiam et circum insulas missa.

tres erant legati, Ti. Claudius Sp. Postumius M. Iunius. ii circumeuntes hortabantur socios ad suscipiendum adversus Persea pro Romanis bellum; et, quo quaeque opulentior civitas erat, eo accuratius agebant, quia minores secuturae maiorum auctoritatem erant.

Rhodii maximi ad omnia momenti habebantur, quia non fovere tantum, sed adiuvare etiam viribus suis bellum poterant, quadraginta navibus auctore Hegesilocho praeparatis;

qui cum in summo magistratu esset — prytanin ipsi vocant — , multis orationibus pervicerat Rhodios, ut omissa, quam saepe vanam experti essent, regum fovendorum spe Romanam

71
societatem, unam tum in terris vel viribus vel fide stabilem, retinerent.

bellum imminere cum Perseo; desideraturos Romanos eundem navalem apparatum, quem nuper Antiochi, quem Philippi ante bello vidissent.

trepidaturos tum repente paranda classe, cum mittenda esset, nisi reficere naves, nisi instruere navalibus sociis coepissent. id eo magis enixe faciundum esse, ut crimina delata ab Eumene fide rerum refellerent.

his incitati quadraginta navium classem instructam ornatamque legatis Romanis advenientibus, ut non expectatam adhortationem esse appareret, ostenderunt.

et haec legatio magnum ad conciliandos animos civitatium Asiae momentum fuit. Decimius unus sine ullo effectu, captarum etiam pecuniarum ab regibus Illyriorum suspicione infamis, Romam redit.