Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

nihil enim satis paratum ad bellum in praesentia habebant Romani, non exercitum, non ducem, cum Perseus, ni spes vana pacis occaecasset consilia, omnia praeparata atque instructa haberet, et suo maxime tempore atque alieno hostibus incipere bellum posset.

ab hoc conloquio, fide indutiarum interposita, legati Romani in Boeotiam †

comparati sunt. ibi iam motus coeperat esse discedentibus a societate communis concilii Boeotorum quibusdam populis, ex quo renuntiatum erat respondisse legatos appariturum, quibus populis proprie societatem cum rege iungi displicuisset.

primi a Chaeronia legati, deinde a Thebis in ipso itinere occurrerunt, adfirmantes non interfuisse se, quo societas ea decreta esset, concilio; quos legati, nullo in praesentia responso dato, Chalcidem se sequi iusserunt.

Thebis magna contentio orta erat ex alio certamine. comitiis praetoris et Boeotarcharum victa pars iniuriam persequens coacta multitudine decrevit, ne Boeotarchae urbibus reciperentur.

exules Thespias universi concesserunt; inde — recepti enim sine cunctatione erant — Thebas iam mutatis animis revocati decretum faciunt, ut duodecim, qui privati coetum et concilium habuissent, exilio multarentur.

novus deinde praetor — Ismenias is erat, vir nobilis ac potens — capitalis poenae absentis eos decreto damnat. Chalcidem fugerant; inde ad Romanos Larisam profecti causam cum Perseo societatis in Ismeniam contulerant;

ex ea contentione ortum certamen. utriusque tamen partis legati ad Romanos venerunt, et exules accusatoresque Ismeniae et Ismenias ipse.