Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

cum paulisper silentium fuisset, “expectari nos” inquit Marcius “arbitror, ut respondeamus litteris tuis, quas Corcyram misisti, in quibus quaeris, quid ita legati cum militibus venerimus et praesidia in singulas urbes dimittamus.

ad hanc interrogationem tuam et non respondere, vereor, ne superbum sit, et vera respondere ne nimis acerbum audienti tibi videatur.

sed cum aut verbis castigandus aut armis sit, qui foedus rumpit, sicut bellum adversus te alii quam mihi mandatum malim, ita orationis acerbitatem adversus hospitem, utcumque est, subibo, sicut medici, cum salutis causa tristiora remedia adhibent.

ex quo regnum adeptus es, unam rem te, quae facienda fuerit, senatus fecisse censet, quod legatos Romam ad renovandum foedus miseris, quod tamen ipsum tibi non fuisse renovandum iudicat potius quam, cum renovatum esset, violandum.

Abrupolim, socium atque amicum populi Romani, regno expulisti; Arthetauri interfectores, ut caede, ne quid ultra dicam, te laetatum appareret, recepisti, qui omnium Illyriorum fidissimum Romanis regulum occiderant;

per Thessaliam et Maliensem agrum cum exercitu contra foedus Delphos isti; Byzantiis item contra foedus misisti auxilia; cum Boeotis, sociis nostris, secretam tibi ipsi societatem, quam non licebat, iureiurando pepigisti;

Thebanos legatos, Euersam et Callicritum, venientis ad nos, quaerere malo, quis interfecerit, quam arguere. in Aetolia bellum intestinum

66
et caedes principum per quos, nisi per tuos, factae videri possunt?

Dolopes a te ipso evastati sunt. Eumenes rex, ab Roma cum in regnum rediret, prope ut victuma Delphis in sacrato loco ante aras mactatus, quem insimulet, piget referre;

quae hospes Brundisinus occulta facinora indicet, certum habeo et scripta tibi omnia ab Roma esse et legatos renuntiasse tuos.

haec ne dicerentur a me, uno modo vitare potuisti, non quaerendo, quam ob causam exercitus in Macedoniam traicerentur, aut praesidia in sociorum urbes mitteremus. quaerenti tibi superbius tacuissemus, quam vera respondimus.

equidem pro paterno nostro hospitio faveo orationi tuae et opto, ut aliquid mihi materiae praebeas agendae tuae apud senatum causae.”