The History of Rome

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman curavit Guilelmus Weissenborn editio altera auam curavit Mauritius Mueller Pars I-IV. Libri I-XL. Editio Stereotypica. 1884-1911.

et tum quidem ab Dio Perseus in interiora regni recepit se, levi aura spei obiecta, quod Marcius ipsius causa suscepisse se legationem dixisset;

post dies paucos ad constitutum locum venerunt. magnus comitatus fuit regius cum amicorum tum satellitum turba stipante. non minore agmine legati venerunt et ab Larisa multis prosequentibus et legationibus civitatium, quae convenerant Larisam et renuntiare domum certa, quae audissent, volebant.

inerat cura insita mortalibus videndi congredientis nobilem regem et populi principis terrarum omnium legatos.

ut in conspectu steterunt, dirimente amni, paulisper internuntiando cunctatio fuit, utri transgrederentur. aliquid illi regiae maiestati, aliquid hi populi Romani nomini, cum praesertim Perseus petisset conloquium, existumabant deberi.

ioco etiam Marcius cunctantis movit. “minor” inquit “ad maiores et” — quod Philippo ipsi cognomen erat — “filius ad patrem transeat.” facile persuasum id regi est.

aliud deinde ambigebatur,

65
cum quam multis transiret. rex cum omni comitatu transire aecum censebat; legati vel cum tribus venire iubebant vel, si tantum agmen traduceret, obsides dare, nihil fraudis fore in conloquio.

Hippian et Pantauchum, quos et legatos miserat, principes amicorum, obsides dedit. nec tam in pignus fidei obsides desiderati erant, quam ut appareret sociis nequaquam ex dignitate pari congredi regem cum legatis.

salutatio non tamquam hostium, sed hospitalis ac benigna fuit, positisque sedibus consederunt.