The History of Rome

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman curavit Guilelmus Weissenborn editio altera auam curavit Mauritius Mueller Pars I-IV. Libri I-XL. Editio Stereotypica. 1884-1911.

per idem tempus legati ab rege Perseo venerunt. eos in oppidum intromitti non placuit, cum iam bellum regi eorum et Macedonibus et senatus decresset et populus iussisset.

in aedem Bellonae in senatum introducti ita verba fecerunt: mirari Persea regem, quid in Macedoniam exercitus transportati essent;

si impetrari a senatu posset, ut ii revocentur, regem de iniuriis, si quas sociis factas quererentur, arbitratu senatus

62
satisfacturum esse.

Sp. Carvilius, ad eam ipsam rem ex Graecia remissus ab Cn. Sicinio, in senatu erat. is Perrhaebiam expugnatam armis, Thessaliae aliquot urbes captas, cetera, quae aut ageret aut pararet rex, cum argueret, respondere ad ea legati iussi.

postquam haesitabant, negantes sibi ultra quidquam mandatum esse, iussi renuntiare regi, consulem P. Licinium brevi cum exercitu futurum in Macedonia esse:

ad eum, si satisfacere in animo esset, mitteret legatos. Romam quod praeterea mitteret, non esse; nemini enim eorum per Italiam ire liciturum.

ita dimissis P. Licinio consuli mandatum, ut intra undecimum diem iuberet eos Italia excedere, et Sp. Carvilium mitteret, qui, donec navem conscendissent, custodiret.

haec Romae acta nondum profectis in provinciam consulibus. iam Cn. Sicinius, qui, priusquam magistratu abiret, Brundisium ad classem et ad exercitum praemissus erat, traiectis in Epirum quinque milibus peditum, trecentis equitibus, ad Nymphaeum in agro Apolloniati castra habebat.

inde tribunos cum duobus milibus militum ad occupanda Dassaretiorum et Illyriorum castella, ipsis accersentibus praesidia, ut tutiores a finitimorum impetu Macedonum essent, misit.