The History of Rome

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman curavit Guilelmus Weissenborn editio altera auam curavit Mauritius Mueller Pars I-IV. Libri I-XL. Editio Stereotypica. 1884-1911.

haec ubi dixit, conlaudatum multis verbis P. Licinius consul ex contione in senatum duxit.

ibi quoque ei ex auctoritate senatus gratiae actae, tribunique militares in legione prima primum pilum virtutis causa ei adsignarunt. ceteri centuriones remissa appellatione ad dilectum oboedienter responderunt.

quo maturius in provincias magistratus proficiscerentur, Latinae kalendis Iuniis fuere; eoque sollemni perfecto C. Lucretius praetor omnibus, quae ad classem opus erant, praemissis Brundisium est profectus.

praeter eos exercitus, quos consules comparabant, C. Sulpicio Galbae praetori negotium datum, ut quattuor legiones scriberet urbanas, iusto numero peditum equitumque, iisque quattuor tribunos militum ex senatu legeret, qui praeessent;

sociis Latini nominis imperaret quindecim milia peditum, mille et ducentos equites; is exercitus uti paratus esset, quo senatus censuisset.

P. Licinio consuli ad exercitum civilem socialemque petenti addita auxilia, Ligurum duo milia, Cretenses sagittarii — incertus numerus, quantum rogati auxilia Cretenses misissent — , Numidae item equites elephantique.

in eam rem legati ad Masinissam Carthaginiensesque missi L. Postumius Albinus Q. Terentius Culleo C. Aburius. in Cretam item legatos tres ire placuit, A. Postumium Albinum C. Decimium A. Licinium Nervam.