Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

inter praetores ita partita imperia: praetorem, cuius sors fuisset,

ut iret, quo senatus censuisset, Brundisium ad classem ire placuit, atque ibi recognoscere socios navales, dimissisque, si qui parum idonei essent, supplementum legere ex libertinis et dare operam, ut duae

58
partes civium Romanorum, tertia sociorum esset.

commeatus classi legionibusque ut ex Sicilia Sardiniaque subveherentur, praetoribus, qui eas provincias sortiti essent, mandari placuit, ut alteras decumas Siculis Sardisque imperarent, quod frumentum ad exercitum in Macedoniam portaretur.

Siciliam C. Caninius Rebilus est sortitus, L. Furius Philus Sardiniam, L. Canuleius Hispaniam, C. Sulpicius Galba urbanam iurisdictionem, L. Villius Annalis inter peregrinos; C. Lucretio Gallo, quo senatus censuisset, sors obvenit.

inter consules magis cavillatio quam magna contentio de provincia fuit. Cassius sine sorte se Macedoniam optaturum dicebat, nec posse collegam salvo iureiurando secum sortiri.

praetorem cum, ne in provinciam iret, in contione iurasse se stato loco statisque diebus sacrificia habere, quae absente se recte fieri non possent; quae non magis consule quam praetore absente recte fieri posse, si senatus non, quid velit in consulatu, potius quam, quid in praetura iuraverit P. Licinius, animadvertendum esse censeat;