Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

si penes Romanos victoria esset, sua quoque in eodem statu mansura esse, neque ultra quidquam movendum; non enim passuros Romanos vim Carthaginiensibus adferri;

si

56
fractae essent opes Romanorum, quae tum protegerent Carthaginienses, suam omnem Africam fore.

Gentius, rex Illyriorum, fecerat potius, cur suspectus esset Romanis, quam satis statuerat, utram foveret partem, impetuque magis quam consilio his aut illis se adiuncturus videbatur.

Cotys Thrax, Odrysarum rex, clam Macedonum partis erat.

haec sententia regibus cum esset de bello, in liberis gentibus populisque plebs ubique omnis ferme, ut solet, deterioris erat, ad regem Macedonasque inclinata;

principum diversa cerneres studia. pars ita in Romanos effusi erant, ut auctoritatem inmodico favore corrumperent,

pauci ex iis iustitia imperii Romani capti, plures ita, si praecipuam operam navassent, potentes sese in civitatibus suis futuros rati.

pars altera regiae adulationis erat; quosdam aes alienum et desperatio rerum suarum eodem manente statu praecipites ad novanda omnia agebat; quosdam ventosum ingenium, quia ad Persea magis aura popularis ierat.