Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

Cn. Sicinius praetor ut exercitum paratum ad traiciendum haberet, C. Popilio consuli ex auctoritate senatus C. Licinius praetor scribit, ut et legionem secundam, quae maxume veterana in Liguribus erat, et ex sociis Latini nominis quattuor milia peditum, ducentos equites idibus Februariis Brundisi adesse iuberet.

hac classe et hoc exercitu Cn. Sicinius provinciam Macedoniam obtinere, donec successor veniret, iussus, prorogato in annum imperio. ea omnia, quae senatus censuit, inpigre facta sunt.

duodequadraginta quinqueremes ex navalibus deductae; qui deduceret eas Brundisium, L. Porcius Licinus praepositus;

duodecim ex Sicilia missae. ad frumentum classi exercituique coemendum in Apuliam Calabriamque tres

54
legati missi, Sex. Digitius T. Iuventius M. Caecilius. ad omnia praeparata Cn. Sicinius praetor, paludatus ex urbe profectus, Brundisium venit.

exitu prope anni C. Popilius consul Romam redit aliquanto serius, quam senatus censuerat, cui primo quoque tempore magistratus creari, cum tantum bellum immineret, e re publica visum erat.

itaque non secundis auribus patrum auditus est consul, cum in aede Bellonae de rebus in Liguribus gestis dissereret.

succlamationes frequentes erant interrogationesque, cur scelere fratris oppressos Ligures in libertatem non restituisset.

comitia consularia, in quam edicta erant diem, ante diem duodecimum kal.

Martias sunt habita. creati consules P. Licinius Crassus C. Cassius Longinus. postero die praetores facti C. Sulpicius Galba L. Furius Philus L. Canuleius Dives C. Lucretius Gallus C. Caninius Rebilus L. Villius Annalis.

his praetoribus provinciae decretae, duae iure Romae dicendo, Hispania et Sicilia et Sardinia, ut uni sors integra esset, quo senatus censuisset.

consulibus designatis imperavit senatus, ut, qua die magistratum inissent, hostiis maioribus rite mactatis precarentur, ut, quod bellum populus Romanus in animo haberet gerere, ut id prosperum eveniret.