Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

decemviri lustrandum oppidum, supplicationem obsecrationemque habendam, victimis maioribus sacrificandum et in Capitolio Romae et in Campania ad Minervae promunturium renuntiarunt; ludos per decem dies Iovi optimo maximo primo quoque die faciendos.

ea omnia cum cura facta. haruspices in bonum versurum id prodigium, prolationemque finium et interitum perduellium portendi responderunt, quod ex hostibus spolia fuissent ea rostra, quae tempestas disiecisset.

accesserunt, quae cumularent religiones animis: Saturniae nuntiatum erat sanguine per triduum in oppido pluvisse; Calatiae asinum tripedem natum, et taurum cum quinque vaccis uno ictu fulminis exanimatos;

Auximi terra pluvisse. horum quoque prodigiorum causa res divinae factae et supplicatio unum diem feriaeque habitae.

consules ad id tempus in provinciam non exierant, quia neque, uti de M. Popilio referrent, senatui

48
obsequebantur, et nihil aliud decernere prius statutum patribus erat.

aucta etiam invidia est Popili litteris eius, quibus iterum cum Statellatibus Liguribus proconsul pugnasse se scripsit ac sex milia eorum occidisse; propter cuius iniuriam belli ceteri quoque Ligurum populi ad arma ierunt.

tum vero non absens modo Popilius, qui deditis contra ius ac fas bellum intulisset et pacatos ad rebellandum incitasset, sed consules, quod non exirent in provinciam, in senatu increpiti.

hoc consensu patrum accensi M. Marcius Sermo et Q. Marcius Scilla, tribuni plebis, et consulibus multam se dicturos, nisi in provinciam exirent, denuntiarunt, et rogationem, quam de Liguribus deditis promulgare in animo haberent, in senatu recitarunt.

sanciebatur, ut, qui ex Statellis deditis in libertatem restitutus ante kal. Sextiles primas non esset, cuius dolo malo is in servitutem venisset, ut iuratus senatus decerneret, qui eam rem quaereret animadverteretque. ex auctoritate deinde senatus eam rogationem promulgarunt.

priusquam proficiscerentur consules, C. Cicereio, praetori prioris anni, ad aedem Bellonae senatus datus est.