Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

in suspensa civitate ad expectationem novi belli, nocturna tempestate columna rostrata in Capitolio bello Punico priore posita ob victoriam M. Aemili consulis, cui collega Ser. Fulvius fuit, tota ad imum fulmine discussa est. ea res prodigii loco habita ad senatum relata est;

patres et ad haruspices referri et decemviros adire libros iusserunt.

decemviri lustrandum oppidum, supplicationem obsecrationemque habendam, victimis maioribus sacrificandum et in Capitolio Romae et in Campania ad Minervae promunturium renuntiarunt; ludos per decem dies Iovi optimo maximo primo quoque die faciendos.

ea omnia cum cura facta. haruspices in bonum versurum id prodigium, prolationemque finium et interitum perduellium portendi responderunt, quod ex hostibus spolia fuissent ea rostra, quae tempestas disiecisset.

accesserunt, quae cumularent religiones animis: Saturniae nuntiatum erat sanguine per triduum in oppido pluvisse; Calatiae asinum tripedem natum, et taurum cum quinque vaccis uno ictu fulminis exanimatos;

Auximi terra pluvisse. horum quoque prodigiorum causa res divinae factae et supplicatio unum diem feriaeque habitae.

consules ad id tempus in provinciam non exierant, quia neque, uti de M. Popilio referrent, senatui

48
obsequebantur, et nihil aliud decernere prius statutum patribus erat.

aucta etiam invidia est Popili litteris eius, quibus iterum cum Statellatibus Liguribus proconsul pugnasse se scripsit ac sex milia eorum occidisse; propter cuius iniuriam belli ceteri quoque Ligurum populi ad arma ierunt.