Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

principio huius anni legati, qui in Aetoliam et Macedoniam missi erant, renuntiarunt, sibi conveniendi regis Persei, cum alii abesse eum, alii aegrum esse,

32
falso utrumque, fingerent, potestatem non factam.

facile tamen apparuisse sibi, bellum parari, nec ultra ad arma ire regem dilaturum. item in Aetolia seditionem gliscere in dies, neque discordiarum principes auctoritate sua coerceri potuisse.

cum bellum Macedonicum in expectatione esset, priusquam id susciperetur, prodigia expiari pacemque deum peti precationibus, qui editi ex fatalibus libris essent, placuit.

Lanuvi classis magnae species in caelo visa dicebatur, et Priverni lana pulla terra enata, et in Veienti apud Rementem lapidatum;

Pomptinum omne velut nubibus lucustarum coopertum esse; in Gallico agro, qua induceretur aratrum, sub existentibus glaebis pisces emersisse. ob haec prodigia libri fatales inspecti,

editumque ab decemviris est, et quibus diis quibusque hostiis sacrificaretur, et ut supplicatio prodigiis expiandis fieret, alteraque, quae priore anno valetudinis populi causa vota esset, ea uti fieret feriaeque essent.

itaque sacrificatum est, ut decemviri scriptum ediderant.

eodem anno aedis Iunonis Laciniae detecta. Q. Fulvius Flaccus censor aedem Fortunae equestris, quam in Hispania praetor bello Celtiberico voverat, faciebat enixo studio, ne ullum Romae amplius aut magnificentius templum esset.

magnum ornatum ei templo ratus adiecturum, si tegulae marmoreae essent, profectus in Bruttios aedem Iunonis Laciniae ad partem dimidiam detegit, id satis fore ratus ad tegendum, quod aedificaretur.

naves paratae fuerunt, quae tollerent atque asportarent, auctoritate censoria sociis deterritis id sacrilegium prohibere.

postquam censor rediit, tegulae expositae de navibus ad templum portabantur.

quamquam, unde essent, silebatur, non tamen celari potuit. fremitus igitur in curia ortus est; ex omnibus partibus postulabatur, ut consules eam rem ad senatum referrent. ut vero accersitus in curiam censor venit, multo infestius singuli universique praesentem lacerare: