Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

ad eum primum indicio delato, iussu eius Romam simul venit. introductus in curiam, quae acta erant, exposuit.

haec ad ea, quae ab Eumene delata erant, accessere, quo maturius hostis Perseus iudicaretur, quippe quem non iustum modo apparare bellum regio animo, sed per omnia clandestina grassari scelera latrociniorum ac veneficiorum cernebant.

belli administratio ad novos consules reiecta est; in praesentia tamen Cn.

46
Sicinium praetorem, cuius inter cives et peregrinos iurisdictio erat,

scribere milites placuit, qui Brundisium ducti primo quoque tempore Apolloniam in Epirum traicerentur ad occupandas maritimas urbes, ubi consul, cui provincia Macedonia obvenisset, classem appellere tuto et copias per commodum exponere posset.

Eumenes, aliquamdiu Aeginae retentus periculosa et difficili curatione, cum primum tuto potuit, profectus Pergamum, praeter pristinum odium recenti etiam scelere Persei stimulante summa vi parabat bellum.

legati eo ab Roma gratulantes, quod e tanto periculo evasisset, venerunt.

cum Macedonicum bellum in annum dilatum esset, ceteris praetoribus iam in provincias profectis, M. Iunius et Sp. Lucretius, quibus Hispaniae provinciae obvenerant, fatigantes saepe idem petendo senatum, tandem pervicerunt, ut supplementum sibi ad exercitum daretur: tria milia peditum, centum et quinquaginta equites in Romanas legiones scribere, in socialem exercitum quinque milia peditum et trecentos equites imperare sociis iussi.

hoc copiarum in Hispanias cum praetoribus novis portatum est.