Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

princeps Brundisi Rammius fuit; hospitioque et duces Romanos omnes et legatos, exterarum quoque gentium insignis, praecipue regios, accipiebat.

ex eo notitia ei cum absente Perseo fuerat; litterisque spem amicitiae interioris magnaeque inde fortunae facientibus ad regem profectus brevi perfamiliaris haberi trahique magis, quam vellet, in aranos sermones est coeptus.

promissis enim ingentibus praemiis petere institit ab eo rex, quoniam duces omnes legatique Romani hospitio eius uti adsuessent, quibus eorum ipse scripsisset, ut venenum dandum curaret.

cuius scire se conparationem plurimum difficultatis et periculi habere; pluribus consciis conparari; eventu praeterea incerto esse, ut aut satis efficacia ad rem peragendam aut tuta ad rem celandam dentur.

se daturum, quod nec in dando nec datum ullo signo deprendi posset.

Rammius veritus, ne, si abnuisset, primus ipse veneni experimentum esset, facturum pollicitus proficiscitur; nec Brundisium ante redire, quam convento C. Valerio legato, qui circa Chalcidem esse dicebatur, voluit.

ad eum primum indicio delato, iussu eius Romam simul venit. introductus in curiam, quae acta erant, exposuit.