Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

adgressi facinus Macedones ut non inconsulte ita audacter, coeptum nec consulte et timide reliquerunt.

conpotem iam sui regem amici postero die deferunt ad navem; inde Corinthum, ab Corintho per Isthmi iugum navibus traductis, Aeginam traiciunt.

ibi adeo secreta eius curatio fuit, admittentibus neminem, ut fama mortuum in Asiam perferret.

Attalus quoque celerius, quam dignum concordia fraterna erat, credidit; nam et cum uxore fratris et praefecto arcis tamquam iam haud dubius regni heres est locutus.

quae postea non fefellere Eumenen; et quamquam dissimulare et tacite habere et pati statuerat, tamen in primo congressu non temperavit, quin uxoris petendae immaturam festinationem fratri obiceret.

45
Romam quoque fama de morte Eumenis perlata est.

sub idem tempus C. Valerius ex Graecia, quo legatus ad visendum statum regionis eius speculandaque consilia Persei regis ierat, rediit, congruentiaque omnia criminibus ab Eumene adlatis referebat.

simul et adduxerat secum Praxo a Delphis, cuius domus receptaculum latronum fuerat, et L. Rammium Brundisinum, qui talis indicii delator erat.

princeps Brundisi Rammius fuit; hospitioque et duces Romanos omnes et legatos, exterarum quoque gentium insignis, praecipue regios, accipiebat.

ex eo notitia ei cum absente Perseo fuerat; litterisque spem amicitiae interioris magnaeque inde fortunae facientibus ad regem profectus brevi perfamiliaris haberi trahique magis, quam vellet, in aranos sermones est coeptus.

promissis enim ingentibus praemiis petere institit ab eo rex, quoniam duces omnes legatique Romani hospitio eius uti adsuessent, quibus eorum ipse scripsisset, ut venenum dandum curaret.

cuius scire se conparationem plurimum difficultatis et periculi habere; pluribus consciis conparari; eventu praeterea incerto esse, ut aut satis efficacia ad rem peragendam aut tuta ad rem celandam dentur.

se daturum, quod nec in dando nec datum ullo signo deprendi posset.