Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

eo anno lustrum conditum est; censores erant Q. Fulvius Flaccus A. Postumius Albinus; Postumius condidit.

censa sunt civium Romanorum capita ducenta sexaginta novem milia et quindecim, minor aliquanto numerus, quia L. Postumius consul pro contione edixerat, qui socium Latini nominis ex edicto C. Claudi consulis redire in civitates suas debuissent, ne quis eorum Romae, et omnes in suis civitatibus censerentur.

concors et e re publica censura fuit. omnes, quos senatu moverunt quibusque equos ademerunt, aerarios fecerunt et tribu moverunt; neque ab altero notatum alter probavit.

Fulvius aedem Fortunae equestris, quam proconsul in Hispania dimicans cum Celtiberorum legionibus voverat, annis sex post, quam voverat, dedicavit, et scaenicos ludos per quadriduum, unum diem in circo fecit.

L. Cornelius Lentulus, decemvir sacrorum, eo anno mortuus est. in locum eius suffectus A. Postumius Albinus.

lucustarum tantae nubes a mari repente in Apuliam inlatae sunt, ut examinibus suis agros late operirent.

ad quam pestem frugum tollendam Cn. Sicinius, praetor designatus, cum imperio in Apuliam missus, ingenti agmine hominum ad colligendas eas coacto aliquantum temporis absumpsit.

39