Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

immo, utrum susceptum sit nequius an inconsultius gestum, dici non posse. stationes duas necopinantes ab Histris

8
oppressas, castra Romana capta, quod peditum, quod equitum in castris fuerit caesum; ceteros inermes fusosque, ante omnes consulem ipsum, ad mare ac naves fugisse.

privatum rationem redditurum earum rerum esse, quoniam consul noluisset.

comitia deinde habita. consules creati C. Claudius Pulcher Ti. Sempronius Gracchus. et postero die praetores facti P. Aelius Tubero iterum C. Quinctius Flamininus C. Numisius L. Mummius Cn. Cornelius Scipio C. Valerius Laevinus.

Tuberoni urbana iurisdictio, Quinctio peregrina evenit, Numisio Sicilia, Mummio Sardinia; sed ea propter belli magnitudinem provincia consularis facta. Gracchus eam sortitur, Histriam Claudius.

Scipio et Laevinus Galliam in duas divisam provincias sortiti sunt.

idibus Martiis, quo die Sempronius Claudiusque consulatum inierunt, mentio tantum de provinciis Sardinia Histriaque et utriusque hostibus fuit, qui in his provinciis bellum concivissent.

postero die legati Sardorum, qui ad novos magistratus dilati erant, et L. Minucius Thermus, qui legatus Manli consulis in Histria fuerat, in senatum venit. ab his edoctus est senatus, quantum belli eae provinciae haberent.

moverunt senatum et legationes socium nominis Latini, quae et censores et priores consules fatigaverant, tandem in senatum introductae.

summa querellarum erat, cives suos Romae censos plerosque Romam commigrasse; quod si permittatur, perpaucis lustris futurum, ut deserta oppida, deserti agri nullum militem dare possint.

Fregellas quoque milia quattuor familiarum transisse ab se Samnites Paelignique querebantur, neque eo minus aut hos aut illos in dilectu militum dare.

genera autem fraudis duo mutandae viritim civitatis inducta erant. lex sociis ac nominis Latini, qui stirpem ex sese domi relinquerent, dabat, ut cives Romani fierent. ea lege male utendo alii sociis, alii populo Romano iniuriam faciebant.

nam et

9
ne stirpem domi relinquerent, liberos suos quibuslibet Romanis in eam condicionem, ut manu mitterentur, mancipio dabant, libertinique cives essent; et quibus stirps deesset, quam relinquerent, ut cives Romani--- fiebant.

postea his quoque imaginibus iuris spretis, promiscue sine lege, sine stirpe in civitatem Romanam per migrationem et censum transibant.