Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

forte ita evenit, ut Cn. et L. Gavillii Novelli, Aquileienses, cum commeatu venientes, ignari prope in capta castra ab Histris inciderent.

ii cum Aquileiam relictis impedimentis refugissent, omnia terrore ac tumultu non Aquileiae modo, sed Romae quoque post paucos dies inpleverunt;

quo non capta tantum castra ab hostibus nec fuga, quae vera erant, sed perditas res deletumque exercitum omnem allatum est.

itaque, quod in tumultu fieri solet, dilectus extra ordinem non in urbe tantum, sed tota Italia indicti. duae legiones civium Romanorum conscriptae, et decem milia peditum cum equitibus quingentis sociis nominis Latini imperata.

M. Iunius consul transire in Galliam et ab civitatibus provinciae eius, quantum quaeque posset, militum exigere iussus.

simul decretum, ut Ti. Claudius praetor militibus legionis quartae et socium Latini nominis quinque milibus, equitibus ducentis quinquaginta, Pisas ut convenirent, ediceret, eamque provinciam, dum consul inde abesset, tutaretur;

M. Titinius praetor legionem primam, parem numerum sociorum peditum equitumque, Ariminum convenire iuberet.

Nero paludatus Pisas in provinciam est profectus; Titinius C. Cassio tribuno militum Ariminum, qui praeesset legioni, misso dilectum Romae habuit.