Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

egregiam gloriam legionis fore, si castra metu secundanorum amissa sua virtute recipiant. et recipi facile esse, si in praeda occupati barbari subito opprimantur;

sicut ceperint, posse capi. summa militum alacritate adhortatio audita est. ferunt citati signa, nec signiferos armati morantur. priores tamen consul copiaeque, quae a mari reducebantur, ad vallum accesserunt.

L. Atius, tribunus primus secundae legionis, non hortabatur modo milites, sed docebat etiam, si victores Histri, quibus armis cepissent castra, iisdem capta retinere in animo haberent, primum exutum castris hostem ad mare persecuturos fuisse, deinde stationes certe pro vallo habituros:

vino somnoque veri simile esse mersos iacere.

sub haec A. Baeculonium, signiferum suum, notae fortitudinis virum, inferre signum iussit. ille, si unum se sequerentur, quo celerius fieret, facturum dixit;

conisusque cum trans vallum signum traiecisset, primus omnium portam intravit.

et parte alia T. et C. Aelii, tribuni militum tertiae legionis, cum equitatu adveniunt. confestim et quos binos oneraria in iumenta imposuerant secuti, et consul cum toto agmine.

at Histrorum pauci, qui modice vino usi erant, memores fuerant fugae, aliis somno mors continuata est; integraque sua omnia Romani, praeterquam quod vini cibique absumptum erat, receperunt.

aegri quoque milites, qui in castris relicti fuerant, postquam intra vallum suos senserunt, armis arreptis caedem ingentem

5
fecerunt.

ante omnes insignis opera fuit C. Popili equitis; Sabello cognomen erat. is pede saucio relictus longe plurimos hostium occidit.

ad octo milia Histrorum sunt caesa, captus nemo, quia ira et indignatio immemores praedae fecit. rex tamen Histrorum temulentus ex convivio, raptim a suis in equum impositus, fugit.

ex victoribus ducenti triginta septem milites perierunt, plures in matutina fuga quam in recipiendis castris.