Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

eodem anno tabula in aede matris Matutae cum indice hoc posita est: “Ti. Semproni Gracchi consulis imperio auspicioque legio exercitusque populi Romani Sardiniam subegit. in ea provincia hostium caesa aut capta supra octoginta milia.

re publica felicissume gesta atque liberatis sociis, vectigalibus restitutis, exercitum salvom atque incolumem plenissimum praeda domum reportavit; iterum triumphans in urbem Romam redit.

cuius rei ergo hanc tabulam donum Iovi dedit.” Sardiniae insulae forma erat, atque in ea simulacra pugnarum picta.

30

munera gladiatorum eo anno aliquot, parva alia, data; unum ante cetera insigne fuit T. Flaminini, quod mortis causa patris sui cum visceratione epuloque et ludis scaenicis quadriduum dedit. magni tum muneris ea summa fuit, ut per triduum quattuor et septuaginta homines pugnarint.

Q. Fulvius Flaccus censor templum Iunonis Laciniae tegulis marmoreis spoliavit, ut aedem, quam dedicabat, tegeret. tegulae ex senatus consulto reportatae. Eumenes Asiae rex in senatu de Perseo Macedoniae rege questus est; cuius iniuriae in populum Romanum referuntur. ob quas bello ei indicto P. Licinius Crassus consul, cui mandatum erat, in Macedoniam transiit, levibusque expeditionibus, equestribus proeliis, in Thessalia cum Perseo * eventu pugnavit. inter Masinissam et Carthaginienses de agro fuit lis. dies iis a senatu ad disceptandum datus. legati missi ad socias civitates regesque rogandos, ut in fide permanerent, dubitantibus Rhodiis. lustrum a censoribus conditum est: censa sunt civium capita CCLXVII CCXXXI. res praeterea adversus Corsos et Liguras prospere gestas continet.

L. Postumius Albinus M. Popilius Laenas consules cum omnium primum de provinciis et exercitibus ad senatum rettulissent, Ligures utrique decreti sunt, ut novas ambo, quibus eam provinciam obtinerent, legiones —