Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

cuius rei ergo hanc tabulam donum Iovi dedit.” Sardiniae insulae forma erat, atque in ea simulacra pugnarum picta.

30

munera gladiatorum eo anno aliquot, parva alia, data; unum ante cetera insigne fuit T. Flaminini, quod mortis causa patris sui cum visceratione epuloque et ludis scaenicis quadriduum dedit. magni tum muneris ea summa fuit, ut per triduum quattuor et septuaginta homines pugnarint.

Q. Fulvius Flaccus censor templum Iunonis Laciniae tegulis marmoreis spoliavit, ut aedem, quam dedicabat, tegeret. tegulae ex senatus consulto reportatae. Eumenes Asiae rex in senatu de Perseo Macedoniae rege questus est; cuius iniuriae in populum Romanum referuntur. ob quas bello ei indicto P. Licinius Crassus consul, cui mandatum erat, in Macedoniam transiit, levibusque expeditionibus, equestribus proeliis, in Thessalia cum Perseo * eventu pugnavit. inter Masinissam et Carthaginienses de agro fuit lis. dies iis a senatu ad disceptandum datus. legati missi ad socias civitates regesque rogandos, ut in fide permanerent, dubitantibus Rhodiis. lustrum a censoribus conditum est: censa sunt civium capita CCLXVII CCXXXI. res praeterea adversus Corsos et Liguras prospere gestas continet.

L. Postumius Albinus M. Popilius Laenas consules cum omnium primum de provinciis et exercitibus ad senatum rettulissent, Ligures utrique decreti sunt, ut novas ambo, quibus eam provinciam obtinerent, legiones —

binae singulis decretae — et socium Latini nominis dena milia peditum et sescenos equites, et supplementum Hispaniae tria milia peditum Romanorum

31
scriberent et ducentos equites.

ad hoc mille et quingenti pedites Romani cum centum equitibus scribi iussi, cum quibus praetor, cui Sardinia obtigisset, in Corsicam transgressus bellum gereret;

interim M. Atilius, vetus praetor, provinciam obtineret Sardiniam.

praetores deinde provincias sortiti sunt, A. Atilius Serranus urbanam, C. Cluvius Saxula inter cives et peregrinos, N. Fabius Buteo Hispaniam citeriorem, M. Matienus ulteriorem, M. Furius Crassipes Siciliam, C. Cicereius Sardiniam.