Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

et alter ex iis Fulvius Flaccus — nam Postumius nihil nisi senatus Romani populive iussu se

29
locaturum edixit — ipsorum pecunia Iovis aedem Pisauri et Fundis et Potentiae etiam aquam adducendam, et Pisauri viam silice sternendam,

et Sinuessae magalia addenda * aviariae, in his et cloacas et murum circumducendum--- et forum porticibus tabernisque claudendum et Ianos tris faciendos.

haec ab uno censore opera locata cum magna gratia colonorum. moribus quoque regendis diligens et severa censura fuit. multis equi adempti.

exitu prope anni diem unum supplicatio fuit ob res prospere gestas in Hispania ductu auspicioque Ap. Claudi proconsulis; et maioribus hostiis viginti sacrificatum.

et alterum diem supplicatio ad Cereris, Liberi Liberaeque fuit, quod ex Sabinis terrae motus ingens cum multis aedificiorum ruinis nuntiatus erat.

cum Ap. Claudius ex Hispania Romam redisset, decrevit senatus, ut ovans urbem iniret.

iam consularia comitia adpetebant; quibus magna contentione habitis propter multitudinem petentium creati L. Postumius Albinus et M. Popilius Laenas.

praetores inde facti N. Fabius Buteo C. Matienus C. Cicereius M. Furius Crassupes iterum A. Atilius Serranus iterum C. Cluvius Saxula iterum.

comitiis perfectis Ap. Claudius Cento ex Celtiberis ovans cum in urbem iniret, decem milia pondo argenti, quinque milia auri in aerarium tulit.

flamen Dialis inauguratus est Cn. Cornelius.

eodem anno tabula in aede matris Matutae cum indice hoc posita est: “Ti. Semproni Gracchi consulis imperio auspicioque legio exercitusque populi Romani Sardiniam subegit. in ea provincia hostium caesa aut capta supra octoginta milia.