Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

et alter ex iis Fulvius Flaccus — nam Postumius nihil nisi senatus Romani populive iussu se

29
locaturum edixit — ipsorum pecunia Iovis aedem Pisauri et Fundis et Potentiae etiam aquam adducendam, et Pisauri viam silice sternendam,

et Sinuessae magalia addenda * aviariae, in his et cloacas et murum circumducendum--- et forum porticibus tabernisque claudendum et Ianos tris faciendos.

haec ab uno censore opera locata cum magna gratia colonorum. moribus quoque regendis diligens et severa censura fuit. multis equi adempti.

exitu prope anni diem unum supplicatio fuit ob res prospere gestas in Hispania ductu auspicioque Ap. Claudi proconsulis; et maioribus hostiis viginti sacrificatum.

et alterum diem supplicatio ad Cereris, Liberi Liberaeque fuit, quod ex Sabinis terrae motus ingens cum multis aedificiorum ruinis nuntiatus erat.