Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

C. Valerius Laevinus et Ap. Claudius Pulcher et C. Memmius et M. Popilius et L. Canuleius missi ab senatu venerant.

apud eos cum Delphis utriusque partis legati magno certamine agerent, Proxenus maxime cum causa, tum eloquentia praestare visus est; qui paucos post dies ab Orthobula uxore veneno est sublatus; damnataque eo crimine in exilium abiit.

idem furor et Cretenses lacerabat. adventu deinde Q. Minuci legati, qui cum decem navibus missus ad sedanda eorum certamina erat, ad spem pacis venerant. ceterum indutiae tantum sex mensum fuerunt;

inde multo gravius bellum exarsit. Lycii quoque per idem tempus ab Rhodiis bello vexabantur. sed externorum inter se bella, quo quaeque modo gesta sint, persequi non operae est satis superque oneris sustinenti res a populo Romano gestas perscribere.

Celtiberi in Hispania, qui bello domiti se Ti. Graccho dediderant, pacati manserant M. Titinio praetore obtinente provinciam. rebellarunt sub adventum Ap. Claudi orsique bellum sunt ab repentina oppugnatione castrorum Romanorum.

prima lux ferme erat, cum vigiles in vallo quique in portarum stationibus erant, cum vidissent procul venientem hostem, ad arma conclamaverunt.

Ap. Claudius, signo proposito pugnae ac paucis adhortatus milites, tribus simul portis eduxit. obsistentibus ad exitum Celtiberis primo par utrimque proelium fuit, quia propter angustias non omnes in faucibus pugnare poterant Romani;

urguentes deinde alii alios secuti ubi evaserunt extra vallum, ut pandere aciem et exaequari cornibus hostium, quibus circumibantur, possent, ita repente inruperunt, ut sustinere impetum eorum Celtiberi nequirent.

ante horam secundam pulsi sunt; ad quindecim milia caesa aut capta, signa adempta duo et triginta. castra etiam eo die expugnata debellatumque; nam qui superfuere proelio, in oppida sua dilapsi sunt. quieti deinde paruerunt imperio.

28

censores eo anno creati Q. Fulvius Flaccus et A. Postumius Albinus legerunt senatum; princeps lectus M. Aemilius Lepidus pontufex maximus.

de senatu novem eiecerunt; insignes notae fuerunt M. Corneli Maluginensis, qui biennio ante praetor in Hispania fuerat, et L. Corneli Scipionis praetoris, cuius tum inter civis et peregrinos iurisdictio erat, et L. Fulvi, qui frater germanus et, ut Valerius Antias tradit, consors etiam censoris erat.